f. 222v
celebraui missam pro quodam Monacho defuncto, quem mihi Martinus Sanctae Crucis
commendarat[1],
sicque data est
mihi[2]
deuotio circa liberationem animarum defunctorum, et quidam nouus sensus, ac intelligentia specialiter circa eos, qui pro minimis inibi
detinebantur[3],
quique
ex toto quasi[4]
sunt foelices.
Imaginabar enim animas successiue, et per
incrementum[5]
beatam uitam ingredi, fierique participes foelicitatis, quod intelligendum est de accidentali beatitudine, essentialis enim est tota simul, et perfecta possessio uitae interminabilis, statusque omnium
beatorum[6]
aggregatione perfectus.
Hic etiam ego recepi magnam spem circa temporis
fore[7]
serenitatem,
scilicet[8]
aliquot iam diebus anxie desideratam, et petitam.
Hoc sentimentum fuit dum
rogarem[9]
Deum[10],
ut dignaretur parcere pauperibus, quorum domus, uel alia quaecumque bona per talem inundationem
_______________