Page:FC 1042.djvu/453

From GATE
Revision as of 09:00, 19 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 219r



in mentem illa iudicij uniuersalis praeambula, Bella scilicet, et seditiones, terremotus[1], pestilentiae, et fames, quae in uarijs locis quotidie experiuntur, et contingunt. Item, et illa magis communia, quae non solum[2] uisa sunt, pressura scilicet gentium[3], et fluctuum eius, obscuratio item solis, et[4] lunae, Virtutumque coelorum commotiones cum caeteris de coelo terroribus, et apparitione signi terribilis, filij hominis, quae et ipsa contingent, ita ut homines arescant prae timore, et expectatione. Horum[5] uero signorum Omnium cum considerarem uiolentias, et tremendos effectus, non potui facere[6] quin cum lachrimis[7] mihi, caeterisque[8] omnibus tum christianis, tum reliquis orbis habitatoribus praesentibus, et futuris[9], optarem[10] mentem uigilantem, et[11] timentem Deum Judicem. Furor Belli cum inualescit in aliquam ciuitatem,

_______________

  1. terremotus] terrae motus MF
  2. non solum] nondum MF
  3. gentium] add. in terris prae confusione sonitus maris MF
  4. et] ac MF
  5. Horum] Eorum MF
  6. facere] om. MF
  7. ] add. optarem et MF
  8. caeterisque] et caeteris MF
  9. futuris] add. quin MF
  10. optarem] add. inquam, omnibus MF
  11. et] ac MF