Page:FC 1042.djvu/454

From GATE
This page has not been proofread



f. 219v



magnopere concutit corda, et durissima fames quoque cum grassatur usque ad totius alicuius[1] magni populi desolationem, magnas in animis omnium illorum faciens[2] commotiones, sic terremotus[3] animos in terrorem commouere solent, et pestilentiae, longe autem amplius, et fortius concutiunt mortales illa, quae sunt magis communia, et[4] pressura illa gentium, et sonitus fluctuum totaliter confusi Maris, et terrores Coelestes, si sentirentur, quia igitur haec omnia terribilia sunt illis omnibus, qui habent corda[5] aperta, et minime curis uitae huius, aut crapula, aut[6] ebrietate grauata. Valde uigilantes esse oportet homines circa ultimum diem Christi Domini. Hinc fit ut ualde vigilantes, ac sollicitos oporteat esse homines circa[7] ultimum diem Christi domini nostri, quem tam multae tribulationes praecurrunt, et sunt praeparatoriae ipsius. Hic uenerunt in mentem uerba illa, quae sunt apud Lucam cap. xxi: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura

_______________

  1. totius alicuius] alicuius totius unius MF
  2. faciens] facit MF
  3. terremotus] terrae motus MF
  4. et] ut MF
  5. habent corda] corda habent MF
  6. aut] vel MF
  7. circa] add. ipsum MF