Page:FC 1042.djvu/386

From GATE
Revision as of 15:48, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 185v



in[1] 2a gaudium perfectum in Christo solo. In[2] 3a pax vera quae etiam non nisi in ipso solo est.

In Vigilia Ascensionis Domini[3] solito amore[a] cumturbares[4], et desolares[5] considerando quaedam generaliter mala in quibus videbatur obscurari servitium Christi non solum in genere, sed etiam in particularibus per me operandis. Ego sensi quandam consolationem[6] spiritualem per opposita in qua quidem Confortatione ego statim coepi consolari. Hic autem mihi datum est videre non minus fugiendas esse huiusmodi consolationes quum[7] sunt in solis accidentibus aut etiam possibilibus prosperitatibus rerum spiritualium quam contrarias desolationes dico quantum ad extremum quod frequenter solet nimium esse et respiciendo ad ipsam cordis veram Stabilitas cordis inpeditur per vanam laetitiam. stabilitatem, quae utroque modo impeditur id est per tristitiam vanam et per laetitiam vanam et nonunquam magis per ipsam laetitiam, licet plus iuvet ad bene cooperandum[8]
_______________

  1. more] amore ante correct.

_______________

  1. in] om. MF
  2. In] om. MF
  3. Domini] add. dum MF
  4. cumturbares] conturbarer MF
  5. desolares] desolarer MF
  6. consolationem] confortationem MF
  7. quum] quae MF
  8. cooperandum] operandum MF