Page:FC 1042.djvu/385

From GATE
This page has not been proofread



f. 185r



ipsius uirtutibus atque perfectionibus nihil tamen[1] aut parum interea cogitantes de operibus illis uarijs in quibus ipse optat suos ministros occupari, et ipsum[2] sequi, et ubi ipse fuit illi sint qui postea futuri sunt ubi ille nunc est. In 3a hebdomada, quae est circa materiam passionis mihi satis apte uidentur apponi illae tres gratiae iuxta subiectam[3] materiam. Videlicet ut prima sit compassio Christi circa poenas corporales, 2a Compassio Christi circa paupertatem, atque omnium propriorum destitutionem 3a Compassio circa vituperia et ignominias[4] sunt enim multi homines[5], qui nesciunt sentire in spiritu[a] suo, et[6] corpore suo[7] hanc malorum diuersitatem compatiendo. In 4a hebdomada conuenie[n]ter iuxta materiam Resurrectionis cuius spiritus[8] est cognoscere Christum gloriosum, et glorificatum ponuntur illae tres gratiae, generaliter multa bona optime[9] complectentes id est[10] prima quantum ad primum[11] Amor Dei et Christi
_______________

  1. spiritu] sequitur sancto, sed eras.

_______________

  1. tamen] om. MF
  2. ipsum] se MF
  3. subiectam] om. MF
  4. ignominias] add. Nimium MF
  5. enim multi sunt] add. MF
  6. et] add. minus prompti esse ut sentiant in MF [p. 640]
  7. corpore suo] suo corpore MF
  8. spiritus] scopus MF
  9. optime] optima MF
  10. id est] om. MF
  11. primum] praemium MF