f. 186r
plus iuvat laetitia
ipsa laetitia cui etiam aliquid vanitatis spiritualis superveniat, quam ipsa tristitia cui aliquid frustraneae Perturbationis est permixtum quae quidem perturbatio solet
exitum[1]
suum habere a
spiritu malo[2]
licet in
bono Spiritu[3]
soleat
terminari in spirit malum[a]
sicut laetitia contraria solet quidem ortum habere per spiritum bonum et saepe terminari in spiritum malum.
Sicut enim bonus spiritus solet ex tristitiis sumere argumenta trahendi nos ad id quod solidum est bonum ut nos vere consoletur annihilata
tristitia[4]
ita quoque solet inimicus sumere occasionem ex laetitiis ut nos ad vanum gaudium deducat ex quo postea sequatur tristitia.
Caveantur igitur id est observentur extrema horum excessuum, sive principia sive fines, ut cognoscantur Spiritus suggestores et promotores, et terminatores talium motuum
animarum[5],
atque impressionum spiritualium.
In die Ascensionis mihi contingit quidam bonus
_______________
- ↑ terminari] sequitur in spirit malum, sed eras.
_______________