f. 185v
in[1] 2a gaudium perfectum in Christo solo. In[2] 3a pax uera quae etiam non nisi in ipso solo est.
In vigilia Ascensionis
Domini[3]
solito
more[a]
cum turbares[4],
et
desolares[5]
considerando quaedam generaliter mala in quibus uidebatur obscurari seruitium Christi non solum in genere, sed etiam in particularibus per me operandis.
Ego sensi quandam
consolationem[6]
spiritualem per opposita in qua quidem confortatione ego statim coepi consolari.
Hic autem mihi datum est videre non minus fugiendas esse huiusmodi consolationes,
quum[7]
sunt in solis accidentibus aut etiam possibilibus prosperitatibus rerum spiritualium, quam contrarias desolationes dico quantum ad extremum quod frequenter solet nimium esse et respiciendo ad ipsam cordis ueram stabilitatem, quae utroque modo impeditur id est per tristitiam vanam et etiam per laetitiam uanam et nonunquam magis per ipsam laetitiam, licet plus iuuet ad bene
cooperandum[8]
_______________
- ↑ more] amore ante correct.
_______________