Page:FC 1042.djvu/366

From GATE
Revision as of 21:55, 2 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 175v



unquam[1] contigisset hactenus propter talem mutationem, uel mori, vel infirmari, aut male haberi[2], et tamen fieri non potuit[3] quin frequenter ego inciderim in loca aeris[4] periculis corporalibus affecta, et subiecta fui enim saepe in hospitalibus, et diuersorijs. in hospitalibus pauper immundis[5], saepe[6] in diuersorijs pessimae habitationis, quandoque etiam in multo frigore, quandoque in loco ubi praeter tectum domus, uel foenum, uel paleas nihil erat, sed[7] mihi contigit sub die[8] dormire, qui igitur in his omnibus me, et caeteros eiusdem conditionis, ac differentis conseruauit, ipse sit Benedictus in saecula. Pro his gratias agebam speciales[9] quod[10] in hac noua habitatione mihi non esset defecturus[11] et quando mihi voluerit etiam[12] afferre[13] Deus vitae, et mortis. mortem non propter hoc minus bonum mihi volet Deus vitae, et mortis sed nec ego ideo minus debeo pro incolumitate corporis, et pro reliquis bonis, quae

_______________

  1. unquam] nunquam MF
  2. haberi] habere MF
  3. potuit] potest MF
  4. aeris] uariis MF
  5. pauper immundis] parum mundis MF
  6. saepe] saepius MF
  7. sed] add. et MF
  8. die] dio MF
  9. speciales] sperans MF
  10. quod] add. et MF
  11. defecturus] defuturus MF
  12. etiam] om. MF [p. 632]
  13. afferre] adesse et add. per MF