Page:FC 1042.djvu/344

From GATE
Revision as of 09:57, 25 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 164v



desiderabam autem aliquando fieri posse ut Societas nostra ita crescere[1] numero[2] in virtutibus, in quantitate spirituali personarum, et in qualitate ipsarum, ut[3] tandem restaurare ualeret[4] ruinas religionum omnium[5] praesentes et ea quae inminent, eaque facile euenire possent[6], nisi Deus auerteret. Per[7] hoc optabam ut inueniri possent innumerabiles personae seculares, et ecclesiasticae, quae relictis omnibus se uellent offerre ad obedientiam omnium[8] quorumqumque[9] secundum Ecclesiam Romanara ordinatorum[10], ex quibus aliae[11] eligi pro nostra aliisque religionibus. pro nostra Religione eligi possent et probari[12], aliae[13] pro alijs[14]. Det Deus[15] personas tam universales[16] catholicas in fide, in spe et in charitate, et tam uniuersali spiritu dilatatas in restitutionem omnium priorum statuum in Ecclesia ut [17] possint[18] adhuc omnia Monasteria et omnium Monasteriorum

_______________

  1. crescere] add. posset MF
  2. numero] add. ut et MF
  3. ut] quatenus MF
  4. ualeret] ualeat MF
  5. omnium] add. [tum] MF
  6. et ea ... possent] cum et futuras breui MF
  7. Per] Pro MF
  8. omnium] omnem MF
  9. quorumqumque] quaecumque MF
  10. ordinatorum] ordinata est MF
  11. aliae] alii MF
  12. probari] add. etMF
  13. aliae] alii MF
  14. alijs] add. [Deus det] haec fieri, et det personas quae possunt probare spiritus, non solum qui ex Deo sint sed etiam ex his quae ex Deo sunt, quinam ad unum ordinem et statum uiuendi et quinam sint ad reliquos status MF
  15. Deus] Jesus MF
  16. universales] universaliter MF
  17. compleri] repleri MF
  18. possint] possent MF