Page:FC 1042.djvu/326

From GATE
Revision as of 09:21, 16 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 155v



alius salutem corporis hanc, uel illam etc. Et hoc modo delectabar[1] circa societatem nostram[2], discurrendo etiam usque ad minimum[3] cum spiritu sancti pietate[4], et cum fide simplici, et[5] spe bona etc. Det Deus, qui nos, et omnia creauit gratiam, ut possimus recognoscere per spiritum ipsius quaecumque nobis ab ipso[6] sunt donata, et recognoscendo gratias agere. Vtinam sentiremus ea quae ipse operatur in nobis[a], siue in corpore siue in spiritu, et hoc per se immediate, siue per suos ministros. Vtinam tandem aliquando uideamus eum, qui est, et qui operatur omnia in nobis, et illum per quem omnia sunt et aguntur, et illum in quo omnia sunt. Sed ad hanc causam ueniendum est[7] per alios[8], ad summum principium per mediatas causas. et ad summum principium omnium rerum, ac causam per mediatas causas, sicut ad summum et primum mediatorem, et[9] medium per mediata media
_______________

  1. nobis] sequitur erasio

_______________

  1. delectabar] dilatabar MF
  2. societatem nostram] sanitatem meam MF
  3. minimum] minima MF
  4. sancti] sanctae pietatisMF
  5. et] ac MF
  6. nobis ab ipso] ab ipso nobis MF
  7. est] erit MF
  8. alios] annos MF
  9. et] ad MF