Page:FC 1042.djvu/322

From GATE
Revision as of 09:00, 14 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 153v



intelligentiis, atque sentimentis rerum supernarum. In hoc igitur[1] fere[2] {{Left sidenote|crux trium partium seu brachiorum, etc.}consolabar, quod haec mihi uideretur crux mea, iamdiu nota, quae, scilicet crux habet ferme semper has tres partes, una[3] quidem ex profundo meo, dum considero carnis meae tantam inconstantiam circa sanctimoniam, alteram ex parte, quae est circa me, a dextris, et[4] sinistris, dum uideo defectus meos circa opera charitatis proximi. Tertiam uero, ex parte superiore, quae causatur ex cognitione meae indeuotionis, et abstractionis a rebus, quae i[m]mediate sunt circa Deum, et sanctos eius. Eorum[5] itaque trium malorum meorum humana consideratio, crucem trium brachiorum mihi iam diu posuit in humeros, quam frequenter sentio cum magno grauamine. Vtinam autem ego tollerem[6] aliam crucem meam, quae placeat magis

_______________

  1. igitur] add. solo MF
  2. fere] ferme MF
  3. una] unam MF
  4. et] add. a MF
  5. Eorum] Horum MF
  6. tollerem] tollere sciam MF