f. 141r
ipsorum sacramentorum, sed
super[1]
quam possimus aut sciamus cogitare, uel desiderare, dum quis te interrogabit, qui nec te aedificare potest aut paratus est, nec a te aedificari potest aut uult, cum eo ne sermonem misceas, sed deuita ac
declina[2]
ut serpentem, et scorpionem, noli respondere ad eius interrogata, qui[3]
si bene
responderis[4]
non aedificatur;
si autem male responderis ille te non docebit uel erudiet
etc.[5]
Eodem die dum essem in missa tenens pretiosissimum corpus Domini ego habui quandam uiuam apprehensionem, de eo quod est assistere sacramento ueritatis, et sacro signo, in se
continenti[6]
ueritatem et omnem bonitatem, ad quod sacramentum non oportet accedere, nisi post multam sui purgationem et examinationem.
Qui enim accedit absque reconciliatione prius facta apud eum, qui est Vicarius Christi in foro poenitenti[a]e, ille
inuenit[7]
iudicium in manducatione[a]
et potu
corporis et sanguinis Domini[8].
Ibi sume similitudinem de eo, cui factum est mandatum nomine principis terreni, ut debeat exulare propter
- ↑ Qui enim accredit ... manducatione] add. in mg.
_______________