Page:FC 1042.djvu/287

From GATE
Revision as of 18:03, 3 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 136r



exspectat, quae et ipsa est per eundem et inest[1] in eodem iesu Christo glorificato, quaerenda est itaque primo virtus Crucifixi et postea Christi gloriosi. primo virtus[2] crucifixi, et postea virtus Christi gloriosi, et non est contrario. Virtus illa in eo fuit quod ipse voluerit sponte[3] mori et pati quaecunque voluerunt inimici eius, qua virtute destructa est mors nostra, quae maxime statuebatur et statuitur et[4] quodam modo aedificatur per timorem passionum et moriendi. Ipse igitur solus vere destruxit et quasi ad nihilum redegit Mortem, qui solus sponte corpus assumpsit pro nobis, et ipsum pro nobis omnibus, passionibus omnibus, mortique obtulit deponendum, sic nos eadem cogitatione et voluntate armare[5] sponte offerre nos passionibus. debemus, id est ut nos sponte propter ipsum passionibus et morti offeramus, ad destructionem corporis peccati ut tandem inveniamus corpus

_______________

  1. inest] ex eodem, et MF
  2. virtus] add. Christi MF
  3. sponte] spontanee MF
  4. et] ac MF
  5. armare] armari MF