Page:FC 1042.djvu/278

From GATE
Revision as of 09:49, 22 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 131v



Joannem, intelligens in hoc fieri rem gratam ipsi Domino, quem amare quae deus amat. qui uult amare, debet omnia que ipse amat, amare, ante omnia autem salutem et spiritualem uitam, ac consolationem et refectionem animarum, id est ouium ipsarum[1] et agnorum iuxta commendationem ipsius quam fecit Petro, ad quem ter replicauit[2]: Diligis me?, etc.[3]

His duorum sanctorum[4] natalibus[5] hoc unum bonum in quamdam spiritualem uitam[6] meam uideor mihi consecutus, ut uidelicet noua quadam cura, cupiam querere signa amoris Dei et Christi ac rerum suarum, quibus fiat ut deinceps magis cogitem, magis desiderem, libentius[7] desiderium loqui quae Dei sunt. loquar et optem ea que Dei sunt. Hactenus ego maxime anxius eram circa ea sentimenta, quibus significatio sumi potest de eo quod est amari a Deo et a sanctis eius, maxime enim uolebam intelligere, quomodo se haberent erga me,

_______________

  1. ipsarum] add. ipsorum MF
  2. replicauit] replicauerat MF
  3. etc.] om. MF
  4. duorum sanctorum] diebus MF
  5. natalibus] natalitiorum MF
  6. uitam] natiuitatem MF
  7. libentius] lubentius MF