Page:FC 1042.djvu/272

From GATE
Revision as of 23:51, 19 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 128v



diuites in hoc mundo, propter quam uoluntatem saepe appetunt filiorum generationem temporalem, qui ergo rursus nasci debet, is ex Deo ipso Nasci ex Deo, non ex sanguinibus. nasci debet, cuius natura perfectissima est, et cuius omnis uoluntas rectissima, atque sanctissima, et ita uiuere, ut non[1] feratur secundum inclinationem corruptae naturae[2], quam ex sanguinibus habet, neque secundum appetitus carnales moueri iam debet, aut secundum eos motus uoluntatis, qui sunt humani, atque mundani uiri. Ex talibus utique[3] fructibus sumenda erunt signa uerae natiuitatis, id est[4], quae ex Deo existit.

Missam primam, quae scilicet fuit in media nocte, ego applicaui[5], quod[6] ex mea intentione fuit ad Societatem nostram, cui desideranter optabam omnium bonorum desideriorum,

_______________

  1. non] add. iam MF
  2. naturae] add. suae MF
  3. utique] om. MF
  4. est] add. eius MF
  5. applicaui] applicui MF
  6. quod] quatenus MF