Page:FC 1042.djvu/254

From GATE
Revision as of 08:52, 10 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 119v



cuiuscumque[1] Sancti occurrentis sumere[2] unam contemplationem de tali Sancto, quae haberet post suam[3] praeparationem consuetam[4] Quinque punta in festis Sanctorum. quinque puncta. Primum ut agantur gratiae Deo Patri, Filio, et Spiritui Sancto, quod talem Sanctum uel Sanctam praedestinauerit ab aeterno, deinde elegerit, uocauerit, justificauerit, magnificauerit, et tandem glorificauerit[5]. Secundum erit agere gratias Beatae Virgini, Beato Michaeli, et bono Angelo illius Sancti, et omnibus Sanctis viris, et mulieribus, qui ipsum[6] quibuscumque[7] medijs apud Deum adiuuarunt[8], ut saluaretur[9]. Tertium punctum erit orare Deum, et ipsum Spiritum[10] Sanctum pro otnnibus animabus defunctis, et uiuis hominibus, qui deuoti fuerunt, et sunt circa talem Sanctum. Quartum erit orare Dominum considerando, quod bonum est ut ita fiat, ut dignetur conseruare nobis eam doctrinam, easque[11] scripturas,

_______________

  1. cuiuscumque] cuiusque MF
  2. sumere] sumeret MF
  3. suam] tria MF
  4. praeparationem consuetam] praeparatoria consueta MF
  5. glorificauerit] add. etc. MF
  6. ipsum] add. precibus aut MF
  7. quibuscumque] add. aliis MF
  8. adiuuarunt] adiuuerunt MF
  9. saluaretur] add. etc. MF
  10. Spiritum] om. MF
  11. easque] eas MF