Page:FC 1042.djvu/253

From GATE
Revision as of 08:33, 10 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 119r



ipsum Deum, quo minus[1] sit attentus, et sollicitus. Notaui etiam quantum conueniret, ut dum tu celebras[2] officium tuum, considerares ex una parte tibi presentem esse Deum, et bonum Angelum[3], qui notent[4] et ponderent[5] exactissime omnem profectum tuum, et omnem laborem, et ex alia parte inimicum Hominem, id est malum spiritum qui notet quecumque errata committis, ut tandem aliquando accusare te[6] ualeat.

Pridie diei Saturni[7] cum[8] celebrarem officium Sancti Cesarei[9] Martiris, qui mihi relictus fuerat[10], et circa hoc[11] inueni magnum sentimentum deuotionis circa praedictum Sanctum Cesarium Martirem, licet non haberem quicquam proprij circa ipsius uitam, aut Martirium, tunc primum mihi[12] datum est intelligere per spiritum quod[13] bonum sit, si quis circa quodlibet festum

_______________

  1. minus] add. ipse MF
  2. celebras] oras MF
  3. Angelum] add. eius MF
  4. notent] notet MF
  5. ponderent] ponderet MF
  6. accusare te] te accusare MF
  7. Saturni] sancti Saturnini MF
  8. cum] quum MF
  9. Cesarei] Caesarii MF
  10. fuerat] add. etc. MF
  11. et circa hoc] ego MF
  12. primum mihi] mihi primo MF
  13. quod] quam MF