Page:FC 1042.djvu/249

From GATE
Revision as of 08:26, 8 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 117r



magnas, iuxta illud: Et tuam ipsius Animam pertransibit gladius[1].

Die qua sepulturae traditus est Canonicus[2] Bartholomeus Monsono, xiiia[3] Nobis scilicet[4] in oppido inferioris Iggelhoni[5] duabus leucis[6] habui[7] tristitias recogitando aliquas malas negligentias circa ipsius curam, uidebatur[8] enim mihi nihil fuisse[9], Bonum est in omnibus progredi uoluntate, quae non defatigetur. in quo habui tale responsum, bonum esse, quando in omnibus[10] ultra progreditur quisque uoluntate, sic quod uoluntas non defatigetur, aut grauetur propter operam. Aliud documentum sensi, considerans aliquas repugnantias, quae solent accidere ijs[11], qui se exercent talibus charitatis operibus, circa infirmos, et maxime Pauperes propter pericula contagionum, propter foetores, et alia incommoda, ex quibus posset[12] quis in mala eadem, uel alia incidere, et documentum fuit in hoc scilicet, quod oporteat unumquemque attendentem ad talia, aut alia quaeuis opera bona propter

_______________

  1. gladius] add. etc. MF
  2. Canonicus] om. MF
  3. xiiia] decima tertia MF
  4. Nobis scilicet] scilicet Nouembris MF
  5. Iggelhoni] Iggelhemi MF
  6. leucis] add. [a Moguntia] MF
  7. habui] add. quasdam MF
  8. uidebatur] Videbar MF
  9. fuisse] illi fecisse MF
  10. omnibus] add. operibus MF
  11. ijs] his MF
  12. posset] possit MF