Page:FC 1042.djvu/242

From GATE
Revision as of 10:16, 4 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 113v



Proximo, ut uincatur in bono malum, nec desistatur a communicatione, et cura eius propter mala ipsius. Non considerare res ipsas in se ipsis, sed in signis beneplaciti Dei, ne frigescamus et desperemus. Propter hoc autem summe necessarium foret[1] in secularibus[2] casibus non considerare res ipsas[3] in seipsis, sed in signis beneplaciti eius ea quae Dei sunt, quia[4] enim potius contemplatur, et sentit res istas defectuosas in se, et plenas malorum, quando[5] tales in se ipsis sunt illae[6] talis si ita[7] turbatur, cito frigescit, et[8] desperat de prosperis successibus deijciturque in fugam quandam accidiosam et tristem, his[9] facile quoque decipitur facile iudicat euentus rerum in peiorem partem, suspictionibus[10] etiam[11] cito repletur[12].

Alio quodam die intra octauos[13] omnium Sanctorum ego coepi sentire nouum quoddam

_______________

  1. foret] fuerit MF
  2. secularibus] singularibus MF
  3. ipsas] om. MF
  4. quia] Qui MF
  5. quando] quatenus MF
  6. illae] ille MF
  7. si ita] cito MF
  8. et] om. MF
  9. his] Is MF
  10. suspictionibus] suspicionibus MF
  11. etiam] om. MF
  12. repletur] add. etc. MF
  13. octauos] octauas MF