Page:FC 1042.djvu/241

From GATE
Revision as of 10:03, 4 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 113r



continent[1] et diuertunt poenas corporales, et etiam poenas spirituales, quae per organa, aut per potentias animae corpori immersas accipiuntur, ita ut non tam uere sentiantur ab Anima, quam[2] sicut cum[3] absque corporis adminiculo, et extra corpus adueniunt. Notaui etiam hic tria huiusmodi[4] cuilibet summe cauenda[5] esse, ut non se permittant[6] Ventus frigidus considerare alienos defectus. penetrari a ventis illis frigidis, qui sunt ex attenta consideratione alienorum[7] defectuum, ex his enim saepe contigit[8], ut spes, quae est de salute proximi perdatur, et bona opinio[9], et credulitas erga ipsum Amor et Charitas oportet in calore spiritus superare haec mala, non solum apprehensa, sed etiam si fieri potest illa, quae sunt in ipso

_______________

  1. continent] detrudunt MF
  2. quam] om. MF
  3. cum] quum MF
  4. huiusmodi] homini MF
  5. cauenda] cauendum MF
  6. permittant] permittat MF
  7. alienorum] aliquorum MF
  8. contigit] contingit MF
  9. opinio] add. de ipso MF