Page:FC 1042.djvu/238

From GATE
Revision as of 09:01, 2 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 111v



Item[a] ut animae quae sunt in Purgatorio orarent etiam pro nobis in suis gemitibus, et contritionibus, quae alioquin[1] sibi nihil prosunt, et quae si essent in cordibus adhuc mortalibus non[2] possent non[3] mereri in minimo momento quicquid in coelis est proinde multum et plusquam dici potest ualere possunt pro nobis, qui orationes eorum qui sunt in Purgatorio. apertam gloriam[4], et res ipsas sanctas non ualeamus[5] pedibus nostris sed maximi facimus in fide quae est argumentum rerum non apparentium faciat[6] Jesus ut intrent gemitus illi in conspectum suum pro nobis. Sensi[7] etiam quam optimum esset, ut animae de purgatorio inuocarentur apud Deum ad hoc ut detur nobis cognitio recta[8] et uerus sensus peccatorum diligentia circa bona opera[9], et[10] sol[l]icitudo faciendi fructus penitentiae etc.
_______________

  1. Item] preceden dos líneas tachadas

_______________

  1. alioquin] alioqui MF
  2. non] om. MF
  3. non] om. MF
  4. apertam gloriam] credimus MF
  5. ualeamus] calcamus MF
  6. faciat] Faxit MF
  7. Sensi] add. hic MF
  8. recta] uera MF
  9. opera] operandi MF
  10. et] om. MF