f. 111r
Quarta est eorum qui sunt condemnati ad poenas infernales qui sine remedio omnibus
bonis[1]
pessime habent, et
infernum[2]
habebunt.
Quinta est eorum qui sunt in hoc mundo
quiquae inter spem vitae coelestis, et metum vitae Infernalis ambulant, qui in se ipsis
et salvari, et damnari possunt[3],
alterum ex se alterum vero ex gratia Dei, quae
tamen[4]
in nobis est, et tam nostra est
ac[5]
melius quam ulla propria voluntas nostra considerando igitur istas Congregationes quinque ego sensi varios affectus et maxime circa animas quae sunt in Purgatorio, et circa eos qui adhuc
superstites[6]
sunt in hoc saeculo hic quoque
ego[7]
sensi magna desideria ad hoc ut sancti orarent pro
nobis[8]
tam multa possunt in gloria sua.
_______________
_______________