Page:FC 1042.djvu/235

From GATE
Revision as of 08:44, 31 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 110r



speciales amicos in hac uita, ubi est status merendi. 165. Habui etiam sentimentum quoddam in quadam bona humilitate spiritus mei, quo consolatus sum ex parte, tanquam responso quodam super mea continua siti et fame quam habeo ut possim seruire Christo, imitando ipsum circa animarum salutem. Uerba ipsa quae aderant cum dicto sentimento fuerunt in hanc sententiam: Si quidem tu non sis dignus ut seruias Christo ipsi, qui Dominus dominantium est, et siquidem non merearis occupari circa messem animarum, in hoc saltem confortare, quod possis inuenire quod hagas propter Christum tanquam seruus alicuius minoris domini quam ipse est; ut puta, tu potes uenerator esse alicuius priuati sancti, aut potes seruire animabus defunctorum, quae torquentur in purgatorio; et hoc est unum magnum

_______________