Page:FC 1042.djvu/227

From GATE
Revision as of 20:04, 30 September 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 106r



Quid faciendum quando Deus uideretur uelle ruinam alicuius. etc., uidereturque tibi talis esse uoluntas Domini, adhuc esset tibi quaerendus alius spiritus, alius inquam secundum affectum[1] in te, ut[2] posses quaerere misericordiam, et credere illam non esse ab absolutam[3] Dei uoluntatem, sed conditionatam. Nec ergo hoc[4] tibi desistendum ab eo quod his[5] posses nec desperandum, et si[6] haberis[7] uerbum Dei dicens: iste damnabitur. Loquitur Deus non solum in nobis sed etiam in scripturis multa absolute propter conditiones rerum ipsarum uariabilis[8] quae tamen non uult absolute.

In vigilia Apostolorum Simonis et Judae dum surrexissem in noctis silentio ad orationem ego sensi multam inspirationem circa hoc ut satagerem, et darem omnem operam quatenus pauperis[9] infirmi qui uagantur per ciuitatem Maguntinam colligantur et recipiantur in aliquod hospitale ut ibi curentur et bene habeant.

_______________

  1. affectum] effectum MF
  2. ut] in quo MF
  3. absolutam] solutam MF
  4. hoc] om. MF
  5. his] hic MF [p.574]
  6. et si] etiamsi MF
  7. haberis] haberes MF
  8. uariabilis] uariabiles MF
  9. pauperis] pauperes MF