Page:FC 1042.djvu/224

From GATE
Revision as of 09:38, 26 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 104v



et omnem bonum affectum ad multa plura quae[1] uidentes quae fieri possint per alios excitamur. fieri etiam per omnes homines possint ut sic extiterit[2] animo ad opera, nec desperes de omnibus. Alius est tamen cognoscendi modus[3] In bonu (sic) spiritu cognoscamus aliqua possibilia, aliqua uero in ueritate futura. in spiritu aliqua esse possibilia, et alius dum suggeruntur tanquam in ueritate futura in contrario etiam spiritu[4] in tuo proprio uel in spiritu mali Angeli simile aliquid et in contrarium sensum solet accidere scilicet[5] quaedam representari tamquam possibilia mala et inconuenientia quae tamen non sunt futura quaedam etiam proponuntur tanquam futura quae non sunt in effectu[6] futura, aduerte igitur quae sit[7] facile ut inueniatur ibi[8] spiritus malus, et non solum malus sed etiam mendax. Spiritus autem Domini quidquid duxit[9] futurum esse reuera futurum esset et semper euenire nisi forte accidat contrarium in aliquibus a[10]

_______________

  1. quae] quam MF
  2. extiterit] exciteris MF
  3. cognoscendi modus] modus cognoscendi MF
  4. spiritu] add. id est MF
  5. scilicet] add. uidelicet MF
  6. in effectu] om. MF
  7. aduerte ... sit] quare ibi fit MF
  8. ibi] om. MF
  9. duxit] diceret MF
  10. aliquibus a] iis quae sunt de MF