Page:FC 1042.djvu/210

From GATE
Revision as of 08:30, 19 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 97v



omnia suo ordine ut non confundantur[1] in ordinatione operum nostrorum uerborum neque cogitationum, aut desideriorum. In hoc mense[2] die quodam[3] cum[4] agerem in quodam castro, et opido[5] apud dominum Spyrensem, et surrexissem media nocte ad orationem, ego incidi in quaedam colloquia ad Deum et Beatam Virginem, et Sanctos pro illo populo quantum ad uiuos, et quantum ad defunctos, et hoc magna cum deuotione ac[6] multis lachrimis discursus autem qui tunc mihi[7] dabatur erat circa recognitionem uniuersalem eorum[8] quae ego aduertebam[9] recepisse illum populum petendo ueniam nomine omnium agendo gratias in omnibus, et petendo uarias gratias dolebam propter defectus optabam, ut omnia quae mihi Deus per se, et per Sanctos suos operatus fuerat, et adhuc operabatur, recognoscerentur.

_______________

  1. confundantur] confundamur MF
  2. mense] add. Octobris MF
  3. quodam] quadam MF
  4. cum] dum MF
  5. opido] opidulo MF
  6. ac] et MF
  7. tunc mihi] mihi tunc MF
  8. eorum] [beneficiorum] MF
  9. aduertebam] animaduertebam MF