Page:FC 1042.djvu/209

From GATE
Revision as of 08:16, 19 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 97r



debemus querere principalem spiritum et[1] ut in illo quiescamus nos debemus adherere uerbis, et intelligentijs, et uoluntatibus ac desiderijs Deo magis secundum subiectam materiam immediatis, ut appareat ei[2] solum Deum aut ipsum super omnia principali affectu diligamus ac timeamus maxime autem cognoscitur intentio amoris nostri aut cuiuscumque pij erga Deum[a] affectus eo tempore cum adsunt uarij uenti desideriorum cordis, et nostrarum intentionum dum uideris igitur te tempore officij bene dispositum esse secundum Christum[3], et secundum intellectum, ad predicationem, uel ad aliam aliquam[4] collocutionem, memento statim te esse extra dispositionem quae requiritur ad officium diuinum, et ad res quae cum Deo habentur peragendas. Facit[5] Deus[6] optimus maximus, ut secundum exigentiam earum[7] collocutionum ac uerborum, in quibus uarijs modis, et secundum uaria tempora, nos oportet occupari corporaliter ita habeamus spiritus qui exiguntur in[8] intentiones nostrorum amicorum et

  1. aut ipsum ... Deum] add. in mg.

_______________

  1. et] om. MF
  2. ei] si MF
  3. Christum] spiritum MF
  4. ] aliquam aliam MF
  5. Facit] Faxit MF
  6. Deus] Jesus MF
  7. earum] rerum MF
  8. in] et MF