Page:FC 1042.djvu/208

From GATE
Revision as of 08:58, 18 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 96v



id omne dico si bonum fuerit, sanctis undecim millibus Virginum secundum Sanctissimae Trinitati[1], Christo resuscitato[2], et Beatae Virgini Mariae[3], referendum erit. Eodem die mane dum dicerem horas canonicas, et distraherer ad dictum negocium et ad quaedam responsa, quae ego eram daturus episcopo suffraganeo, ego habui clare[4] documenta, quae dicerent oportere In officio non admittere spiritus qui non sint secundum verba et literam. in ipso officio non admittere alios spiritus, qui non sint secundum uerba, et literam officij, neque admittendas esse alias rerum, aut verborum, aut quorumcumque negociorum intelligentias tali tempore; sic, ut totus homo ibi sit, ubi sit[5] lingua dicens diuinas preces. Deus quidem permittit nos eo tempore incidere in uarios spiritus et in uarias intelligentias uariarum[6] rerum, et[7] in uarios quoque timores; sed nos

_______________

  1. Sanctissimae Trinitati] sanctissimam Trinitatem MF
  2. Christo resuscitato] Xpum. resuscitatum MF
  3. Beatae Virgini Mariae] beatam virginem virginum Mariam MF
  4. clare] clara MF
  5. sit] est MF
  6. uariarum] multarum MF
  7. et] om. MF