f. 92v
In die quo celebraui officium sancti
Marij[1]
Papae et Confessoris
ego[2]
multa[3]
desideria Sanctorum adimpleri nostris temporibus.
sentimenta desideriorum
habuj[4],
et
inter caetera desiderabam, ut omnia desideria, quae ipse beatus
Marius[5]
habuit super salutem non solum Germanorum, sed omnium
fidelium[6],
adimpleantur in nostris temporibus; idem quoque rogabam, ut contingeret circa
omnia[7]
aliorum sanctorum desideria, ut sic tandem magis uniuersaliter adimpleatur dictum illud:
Desiderium animae eius tribuisti
eidem[8]»,
dum non solum desiderium, in quo nunc gloriose uiuit quilibet Sanctus,
uideat[9]
adimpletum, sed etiam quodlibet pium, et sanctum, quod ipse in uita habuit erga honorem Dei, et salutem animarum.
Eodem die ego habui aliud quoddam desiderium dum essem celebraturus
missam[10],
ut Deus dignaretur acceptare tale sacrificium
desiderium fructus spiritualis.
ad tantum gradum fructus spiritualis pro hac ciuitate Spirensi,
quantum[11]
possit[12]
esse ille fructus, quem si
hic[13]
usque
_______________