Page:FC 1042.djvu/70

From GATE
This page has not been proofread



f. 27v



eleuare ad altiora, sicut correxit pastoribus[1], qui jnfima desiderabant et juxta infima intelligebant, cum magis autem tunc desideranter cupiebam deprimi, et humiliari corde, et desiderijs mente eleuari. deprimi, et humiliari corde et desiderijs, sicut mente eleuari cum[2] pastoribus.

Eodem die in missa cum[3] considerarem Deum esse miseratorem, et misericordem, et respicere[4] dolorem et laborem[5]; jtem quod omnia essent illi presentia, rogabam ipsum[6], ut dignaretur misereri huic nationi[7], et compati ei, quasi iam ipsi paterentur illa omnia quae eis imminent mala, si non reuocarentur[8] ad fidem catholicam, et[9] deuotionem Romanae religionis.

Jn octaua Visitationis considerabam esse eum diem, in quo anno reuoluto ego feceram meam professionem, habui magnam deuotionem

_______________

  1. pastoribus] pastores MF
  2. cum] cura MF
  3. cum] dum MF
  4. respicere] respicit MF
  5. dolorem et laborem] laborem et dolorem MF
  6. ipsum] ab ipso MF
  7. nationi] add. Germanicae MF
  8. reuocarentur] reuocentur MF
  9. et] add. ad MF