f. 21r
christianam, aut per membra corporis Domini etc. petens gratiam contra inimicos, et specialiter contra spiritum fornicationis ut ventus[1] eius non esset amplius in lumbis tuis, sed deiceretur ex omni loco, ubi esset spiritus uitalis[2] tui corporis. Item ab intellectu, memoria, uoluntate etc. a locis ubi esset, idque orabas cum multa deuotione spiritus, multaque ope[3] quod sic futurum esset ante tuam mortem, ad quod suggerebat Spiritus Sanctus, quod orans[4] multum diuinitatem[5] suam, et puritatem, ut habitaret in corpore tuo, sicut in templo suo, et in spiritu etiam quoque Angeli possent inuenire habitationem corporalem in spiritibus corporis tui expellendo inimicos, ad hanc autem munditiam inueniebas multam spem (statuens apud te sicut a multo ante tempore feceras) seruare
multam temperantia[m] ad **
multam temperantiam in cibo, et potu in omnibusque actibus
_______________