Page:FC 1042.djvu/28

From GATE
Revision as of 10:01, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 6v



me docuit dominus, remedium adhibens contra multas tristitias inde prouenientes, ut non possim[1] satis digne recordari, possem[2] uero dicere me nunquam fuisse in angustia, anxietate, scrupulo, dubitatione timorum[3], alioue malo spiritu, quem notabiliter sentirem, quin simul aut paucos[4] post dies[5] inuenissem uerum remedium[a] in domino nostro, dante eo gratiam petendi, querendi, et pulsandi in quo includuntur innumerae gratiae cognitionum[b], sentimentorum uariorum spirituum quos in dies magis magisque cognoscebam. Reliquerat enim mihi dominus calcaria[c] quaedam, quae me non sinebant unquam esse tepidum. Circa igitur iudicium, et discretionem malorum spirituum, aut sentimentum circa res meas, aut diuinas, aut proximi[6] (ut dixi) me permisit nunquam[7] dominus[8], sed
_______________

  1. in mg. Inueniebat remedium contra angustias pretendo querendo.
  2. in mg. Spirituum cognitione.
  3. in mg. Calcaria non sinebant eum esse tepidum.

_______________

  1. possim] add. unquam MF
  2. possem] possim MF
  3. timorum] timore MF
  4. paucos] paucis MF
  5. dies] diebus MF
  6. proximi] add. nunquam MF
  7. nunquam] om. MF
  8. dominus] add. decipi (quantum existimo) MF