This page has been proofread
conscius, et quod maioris[1] gratiae praeuenientis diuinae[2] signum est, et[3] circa 7.um[4] annum senti[5] aliquos[6] instinctus speciales ad affectus
deuotionis, sic ut ab eo tempore dominus ipse ut[7] sponsus animae meae, uoluerit quoddam[8] possidere animam meam, utinam sciuissem utinam sapuissem introducere ipsum et sequi et nunquam ab eo separari. Circa annum X.um[9] sensi desiderium quoddam studendi; cum enim pastor essem[10], et mundo destinatus a parentibus non poteram quiescere, et flebam desiderio scholae, ita ut coacti fuerunt[11] parentes contra suam intentionem me mittere ad scholam[12], uidentes[13]
notabilemque progressum in studijs, tum[14] intelligendo, tum et[15] memorando, non potuerunt[16] efficere quominus pergerem in studio Domino permittente[17], et uidentes quod ad nil[18] essem minus idoneus, aut esse[19] uellem, quam ad saecularia negotia.
Studui autem a[20] praeceptore Petro Velli audi[21], qui non solum catholica, sed et[22] sancta[23] doctrina, uitaque feruentissima sanctitatis sic clarus erat
Dominus ut sponsus animae uoluit quoddam ipsam possidere
Ad scholam minus quia intelligendo et memorando proficiebat prorexit. Ineptus ad secularia erat, ut esse uolebat
Studium apud probum praeceptorem
- ↑ maioris] add. diuinae MF
- ↑ diuinae] om. MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ 7.um] septimum MF
- ↑ senti] sensi MF
- ↑ aliquos] aliquoties MF
- ↑ ut] et MF
- ↑ quoddam] quidem MF
- ↑ X.um] decimum MF
- ↑ pastor essem] essem pastor MF
- ↑ fuerunt] fuerint MF
- ↑ scholam] scholae studium MF
- ↑ uidentes] add. apertum fructum MF
- ↑ tum] add. sic MF
- ↑ etiam
- ↑ potuerunt] add. impedire, aut MF
- ↑ Domino permittente] permittente etiam Domino MF
- ↑ et ... nil] ut ad nihil MF
- ↑ esse] om. MF
- ↑ a] om. MF
- ↑ Velli audi] Velliardi MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ sancta] sacra MF