Ab anno Domini 1300 ad 1400
p. 213
De fautoribus haereticorum.
De sacramento altaris.
Compendium theologiae.
De actibus hierarchicis.
De ingressu scientiarum.
De paupertate apostolorum.
De potestate pontificum & imperatorum.
Opus Nonaginta dierum & dialogos quae duo opera cum aliis contra Ioannem XXII scriptis interdicta sunt in Indice librorum prohibitorum.
[270.]
De Monaldo – 1320
Monaldus Dalmata ordinis Minorum & postea archiepiscopus Beneuenti, scripsit Summam iuris canonici, quae aurea dicitur & impressa fuit Lugduni anno Domini 1516.
Scripsit etiam Quaestiones in quatuor libros Sententiarum & sermones.
Obiit anno Domini 1332 martyrio coronatus, apud Saracenos, ut testatur Antonius Posseuinus in apparatu sacro, tomo secundo.
[271.]
De Nicolao Lirano – 1320
Nicolaus Liranus ex iudaismo conuersus ad fidem christianam & ordinem Minorum assumpto, scripsit Commentarium siue postillam in uniuersa Biblia, quod opus notissimum est & recognitum impressum est Lugduni anno 1590.
Scripsiti praeterea librum De corpore Christi.
Sermones de tempore & de Sanctis.
Librum Contra Iudaeos.
Commentaria in quatuor libros Sententiarum.
Quaestiones veteri & noui testamenti.
Tractatum De visione Dei.
Expositionem decem praeceptorum.
Tractatum De idoneo ministrante & suscipiente sacramentum altaris.
Obiisse dicitur anno Domini 1349.
[272.]
De Pelagio Aluaro – 1320
Pelagius Aluarus, natione Hispanus, religiosus ordinis Minorum & episcopus Syluensis, vixit tempore Ioannis XXII pontificis, circa annum Domini 1320, cuius pontificis defensor acerrimus fuit.
Scripsit insigne opus De planctu ecclesiae.
Apologiam contra Gulielmum Ockam.