Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/190

From GATE
Revision as of 10:04, 14 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 172



Scripsit Panopliam aduersus omnes haereses & parte secunda titulo 23 describit errores Basilii auctoris Bogomilum, quem Alexius imperator comburi iussit in equestri theatro.
Scripsti etiam Commentaria in omnes Psalmos & in quatuor euangelia. Falluntur qui hunc auctorem floruisse scribunt anno Domini 440 vel 1180. Floruit vero anno 1118, quo Alexius imperator obiit.


[295.] De Ioanne Zonara – 1118

Ioannes Zonaras monachus Graecus scripsit libros tres Annalium, quibus complexus est historiam uniuersalem ab orbe condito usque ad exitum Alexii Comneni imperatoris Graecorum, qui obiit anno Domini 1118.
Scripsit etiam Commentaria in Nomocanonem Photii.


[296.] De Ruperto Tuitiensi – 1119

Rupertus abbas Tuitiensis vixit tempore Paschalis secundi pontificis & Henrici IV dicti V imperatoris circa annum Domini millesimum centesimum undecimum. Hunc enim annum ipse notat libro 8 De diuinis officiis cap. 4. Scripsit multa opera quorum catalogum ipse ponit in epistola dedicatoria ad Cunonem episcopum Retisponensem, cui dedicat libros De diuinis officiis.

Opera eius haec sunt:

De diuinis officiis, lib. 12.
In Iob commentariolum abbreuiatum, 10.
In Ioannem euangelistam, 14.
De operibus sanctae Trinitatis, 42.
In Apocalypsim, 12.
In duodecim prophetas minores, 30.
De victoria Verbi, 13.
De gloria & honore filii hominis secundum euangelium Matt􏰁haei, 8.
De glorioso rege Dauid ex libris Regum, 11.
In Cantica canticorum, 7.

Obseruatio prima:
Libri De officiis diuinis olim carebant nomine auctoris, nam, ut testatur Thomas Valdensis libro De sacramentis c. 47, 65 & 93 extabat suo tempore liber siue opus De diuinis officiis, ex quo Ioannes Vviclef haresiarcha mirifice triumphabat, & catholicos vexabat, nunc sancti Ambrosii