Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/12"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Revision as of 14:09, 6 May 2020

This page has not been proofread


Theodidactus. Nun Deus hoc ipsum facere potuisset, vel per Seraphinum aliquem excellentioris doni, aut per hominem purum omnibus, quae naturae eius competere poterant, donis instructum? Cosmiel. nequaquam, id ipsum enim non erat Dei bonitati consentaneum; primò quidem, quia nulla creatura pura tantae offensae per peccatum Deo illatae satisfacere poterat. Secundò, quia si redemptio hominis per Angelum vel hominem facta fuisset, tantum beneficium creaturae adscribendum fuisset, ac proinde multum divinae gloriae decederet, atque honor ille maximus, qui Deo Soli conveniebat, naturae creatae fuisset concessus, quod incongruum erat; necessarium itaque fuit, et ita divinae Sapientiae expediebat, ut ad evertendum diaboli regnum, hominemque ex tam desperato rerum statu educendum, ipsum Verbum aeterni Patris carnè humana indueretur, atque hoc pacto abundantissimè offenso Deo Patri satisfaceret, cum tantò maiori gloriae Suae exaltatione, quantò fuerat diaboli tyrannis maior et salus humani generis desperatior. Theodidactus: Rectè omnia; Sed hoc capere nequeo, quomodò Deus aeternus, immortalis, impassibilis in humanae carnis assumptione tot se miseriis subiicere voluerit, usque ad eam dolorum acerbitatem, quam nullus homo in vita mortali passus est, obtulerit: an non vel hoc ipso, quod nostrae mortalitatis sarcinam assumere dignatus sit, pro tanta offensa satisfacere potuisset? coeterum uti divinae personae congruum, ita vitam gloriosam et maiestate summa conspicuam in terris omni paupertate et aerumnis humanae vitae propriis praescriptis, transegisset. Cosmiel. Minimè hoc divinae providentiae et clementiae conveniebat; Cum enim verbum Patris satisfactionem subire deberet, omnis autem satisfactio ex se et Sua natura poenosa sit, utique ad satisfaciendum pro totius Mundi peccatis per poenosissimam vitam id fieri necesse fuit, usque ad opprobriosissimum Crucis tormentum, quod et subiit, tanta plenitudine et excessu, ut nullum