Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/12"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Theodidactus. <unclear>Nun</unclear> Deus hoc ipsum facere potuisset, vel per Seraphinum aliquem excellentioris doni, aut per hominem purum omnibus, quae naturae eius competer...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
per Seraphinum aliquem excellentioris doni, aut per hominem
 
per Seraphinum aliquem excellentioris doni, aut per hominem
 
purum omnibus, quae naturae eius competere poterant,  
 
purum omnibus, quae naturae eius competere poterant,  
donis instuctum? Cosmiel. nequaquam, id ipsum
+
donis instructum? Cosmiel. nequaquam, id ipsum
 
enim non erat Dei bonitati consentaneum; primò quidem,
 
enim non erat Dei bonitati consentaneum; primò quidem,
 
quia nulla creatura pura tantae offensae per peccatum
 
quia nulla creatura pura tantae offensae per peccatum
Line 11: Line 11:
 
fuisset concessus, quod incongruum erat; necessarium
 
fuisset concessus, quod incongruum erat; necessarium
 
itaque fuit, et ita divinae Sapientiae expediebat, ut ad
 
itaque fuit, et ita divinae Sapientiae expediebat, ut ad
evertendum diaboli regnum, hominemque extam deperato
+
evertendum diaboli regnum, hominemque ex tam desperato
 
rerum statu educendum, ipsum Verbum aeterni Patris
 
rerum statu educendum, ipsum Verbum aeterni Patris
 
carnè humana indueretur, atque hoc pacto abundantissimè  
 
carnè humana indueretur, atque hoc pacto abundantissimè  
Line 19: Line 19:
 
omnia; Sed hoc capere nequeo, quomodò Deus aeternus, immortalis,
 
omnia; Sed hoc capere nequeo, quomodò Deus aeternus, immortalis,
 
impassibilis in humanae carnis assumptione
 
impassibilis in humanae carnis assumptione
tot se miseriis subiicere suluerit, usque ad eam dolorum
+
tot se miseriis subiicere voluerit, usque ad eam dolorum
 
acerbitatem, quam nullus homo in vita mortali passus
 
acerbitatem, quam nullus homo in vita mortali passus
est, obtulerit: an non vel hoc ipso, quod nostre mortalitatis
+
est, obtulerit: an non vel hoc ipso, quod nostrae mortalitatis
 
sarcinam assumere dignatus sit, pro tanta
 
sarcinam assumere dignatus sit, pro tanta
 
offensa satisfacere potuisset? coeterum uti divinae personae
 
offensa satisfacere potuisset? coeterum uti divinae personae
 
congruum, ita vitam gloriosam et maiestate summa
 
congruum, ita vitam gloriosam et maiestate summa
consipcuam int terris omni paupertate et aerumnis
+
conspicuam in terris omni paupertate et aerumnis
humanae vitae propriis praescriptis, transegilset. Cosmiel.
+
humanae vitae propriis praescriptis, transegisset. Cosmiel.
 
Minimè hoc divinae providentiae et clementiae
 
Minimè hoc divinae providentiae et clementiae
 
conveniebat; Cum enim verbum Patris satisfactionem
 
conveniebat; Cum enim verbum Patris satisfactionem
 
subire deberet, omnis autem satisfactio ex se et Sua
 
subire deberet, omnis autem satisfactio ex se et Sua
natura paenosa sit, utique ad satisfaciendum pro totius
+
natura <unclear>poenosa</unclear> sit, utique ad satisfaciendum pro totius
Mundi peccatis per poenosissimam vitam id fieri necesse
+
Mundi peccatis per <unclear>poenosissimam</unclear> vitam id fieri necesse
fuit, usque ad opprobriosissimum Crucis tormentum,
+
fuit, usque ad <unclear>opprobriosissimum</unclear> Crucis tormentum,
 
quod et subiit, tanta plenitudine et excessu, ut nullum
 
quod et subiit, tanta plenitudine et excessu, ut nullum

Revision as of 09:22, 12 June 2018

This page has not been proofread


Theodidactus. Nun Deus hoc ipsum facere potuisset, vel per Seraphinum aliquem excellentioris doni, aut per hominem purum omnibus, quae naturae eius competere poterant, donis instructum? Cosmiel. nequaquam, id ipsum enim non erat Dei bonitati consentaneum; primò quidem, quia nulla creatura pura tantae offensae per peccatum Deo illatae satisfacere poterat. Secundò, quia si redemptio hominis per Angelum vel hominem facta fuisset, tantum beneficium creaturae adscribendum fuisset, ac proinde multum divinae gloriae decederet, atque honor ille maximus, qui Deo Soli conveniebat, naturae creatae fuisset concessus, quod incongruum erat; necessarium itaque fuit, et ita divinae Sapientiae expediebat, ut ad evertendum diaboli regnum, hominemque ex tam desperato rerum statu educendum, ipsum Verbum aeterni Patris carnè humana indueretur, atque hoc pacto abundantissimè offenso Deo Patri satisfaceret, cum tantò maiori gloriae Suae exaltatione, quantò fuerat diaboli tyrannis maior et salus humani generis desperatior. Theodidactus: Rectè omnia; Sed hoc capere nequeo, quomodò Deus aeternus, immortalis, impassibilis in humanae carnis assumptione tot se miseriis subiicere voluerit, usque ad eam dolorum acerbitatem, quam nullus homo in vita mortali passus est, obtulerit: an non vel hoc ipso, quod nostrae mortalitatis sarcinam assumere dignatus sit, pro tanta offensa satisfacere potuisset? coeterum uti divinae personae congruum, ita vitam gloriosam et maiestate summa conspicuam in terris omni paupertate et aerumnis humanae vitae propriis praescriptis, transegisset. Cosmiel. Minimè hoc divinae providentiae et clementiae conveniebat; Cum enim verbum Patris satisfactionem subire deberet, omnis autem satisfactio ex se et Sua natura poenosa sit, utique ad satisfaciendum pro totius Mundi peccatis per poenosissimam vitam id fieri necesse fuit, usque ad opprobriosissimum Crucis tormentum, quod et subiit, tanta plenitudine et excessu, ut nullum