Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/206"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 06:18, 14 June 2026

This page has been proofread



f. 95v



fectorum [imperfectorum] quibus quies auforebatur[1], cavendum igitur ut in his malis non quaeratur victoria per fugam declinando res ipsas, aut personas, circa quas contingit[2] fieri talem spiritum[3], ac mentis mutationem, sed[4] potius approximandum est illi[5] imitando Christum, qui ita approximavit malefactoribus suis, et[6] etiam post receptam mortem perfossus lancea effudit[7] in Longinum sanguinem[8], quod est signum evidentissimum erga inimicos Christi continuatae[9] charitatis, ita ut inimicus quo magis in odio[10] volens expellere a se[11] Christum et virtutem eius e[12] medio tollere, eo magis ipse iesus in amore procedebat[13] non fugiens aut declinans ipsud corpore, aut spiritum[14], sed omnino se totum ipsi inserens dans carnem percussori, et ad eius curationem sanguinem effundens, non vivus tantum, sed etiam[15] mortuus, hoc modo

_______________

  1. auforebatur] add. etc. MF
  2. contingit] contigit MF [p. 565]
  3. spiritum] spiritus MF
  4. sed] om. MF
  5. illi] illis MF
  6. et] ut MF
  7. effudit] effuderit MF
  8. sanguinem] add. suum MF
  9. continuatae] continuantis MF
  10. inimicus ... odio] quo magis procederet inimicus in odio MF
  11. expellere a se] a se expellere MF
  12. e] de MF
  13. procedebat] procederet MF
  14. spiritum] spiritu MF
  15. etiam] add. iam MF