Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/18"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
nobis, ita soli Deo pervio artificio in unum<lb/>
 +
ineffabili mysterio coniunguntur, ut proinde vel ex hoc<lb/>
 +
capite altissimam humanae naturae dignitatem colligas:<lb/>
 +
Siquidem scire debes, tantam divinae dignitationis<lb/>
 +
in humanae naturae assumptione profunditatem esse,<lb/>
 +
ut illa omnem humani intellectus sublimitatem longe<lb/>
 +
excedat, quam et nos Angelicae potestates obstupescimus<lb/>
 +
et admiramur, haeremus attoniti, ineffabile dvinae<lb/>
 +
omnipotentiae opus cum timore et tremore<lb/>
 +
adoramus. Quid enim mirabilius, quam quod<lb/>
 +
Deus post tam detestandam scelerum enormitatem, qua<lb/>
 +
offendebatur omnibus pene momentis, post tantam ingratitudinem<lb/>
 +
mortalium, caecitatemque mentis intolerabilem;<lb/>
 +
cum nihil in iis, quam demeritum, perfidiam,<lb/>
 +
impietatem, contemptum Dei, stultam idololatriae insaniam<lb/>
 +
reperiret, tanta tamen dignatione et condescendentia<lb/>
 +
humanum genus inimicum, per indissolubile<lb/>
 +
vinculum non amoris duntaxat, sed et unionis intimae<lb/>
 +
et ineffabilis, ne saltem amplius homo ab eo fugeret,<lb/>
 +
unire sibi complacuit, nec tantum unire sibi complacuit,<lb/>
 +
sed ut abundantiori gloria eos exaltaret, seipsam<lb/>
 +
maiestas illa immensa in vestrae contraxit carnis<lb/>
 +
angustias, ut id quod optimum habebat, seipsum scilicet<lb/>
 +
limo vestro coniungeret, ut hoc pacto in unitate personae<lb/>
 +
sibi invicem unirentur Deus et homo, tanta sublimitas,<lb/>
 +
<unclear>tanta vilitas</unclear>, tanta maiestas et tanta infirmitas;<lb/>
 +
nihil enim Deo sublimius, nihil limo, qui homo est, vilius;<lb/>
 +
tanta tamen dignatione Deus descendit in limum,<lb/>
 +
et cum tanta dignitate limus ascendit in Deum, ut -<lb/>
 +
quicquid fecit Deus, limus fecisse dicatur, et quicquid<lb/>
 +
limus pertulit, Deus in illa pertulisse censeatur. ''Theodidactus.''<lb/>
 +
Aperte video, neminem nosse, nec ad plenum nosse<lb/>
 +
posse, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad sapientiam

Revision as of 11:42, 29 May 2024

This page has not been proofread


nobis, ita soli Deo pervio artificio in unum
ineffabili mysterio coniunguntur, ut proinde vel ex hoc
capite altissimam humanae naturae dignitatem colligas:
Siquidem scire debes, tantam divinae dignitationis
in humanae naturae assumptione profunditatem esse,
ut illa omnem humani intellectus sublimitatem longe
excedat, quam et nos Angelicae potestates obstupescimus
et admiramur, haeremus attoniti, ineffabile dvinae
omnipotentiae opus cum timore et tremore
adoramus. Quid enim mirabilius, quam quod
Deus post tam detestandam scelerum enormitatem, qua
offendebatur omnibus pene momentis, post tantam ingratitudinem
mortalium, caecitatemque mentis intolerabilem;
cum nihil in iis, quam demeritum, perfidiam,
impietatem, contemptum Dei, stultam idololatriae insaniam
reperiret, tanta tamen dignatione et condescendentia
humanum genus inimicum, per indissolubile
vinculum non amoris duntaxat, sed et unionis intimae
et ineffabilis, ne saltem amplius homo ab eo fugeret,
unire sibi complacuit, nec tantum unire sibi complacuit,
sed ut abundantiori gloria eos exaltaret, seipsam
maiestas illa immensa in vestrae contraxit carnis
angustias, ut id quod optimum habebat, seipsum scilicet
limo vestro coniungeret, ut hoc pacto in unitate personae
sibi invicem unirentur Deus et homo, tanta sublimitas,
tanta vilitas, tanta maiestas et tanta infirmitas;
nihil enim Deo sublimius, nihil limo, qui homo est, vilius;
tanta tamen dignatione Deus descendit in limum,
et cum tanta dignitate limus ascendit in Deum, ut -
quicquid fecit Deus, limus fecisse dicatur, et quicquid
limus pertulit, Deus in illa pertulisse censeatur. Theodidactus.
Aperte video, neminem nosse, nec ad plenum nosse
posse, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad sapientiam