Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/30"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 10: Line 10:

''haer''. 75,

''haer''. 75,

[[Name::Augustinus]]

[[Name::Augustinus]]
''haer''. 53.

''haer''. 53.<ref>

{{Smallcaps|Augustinus}}

De haeresibus, LIII, p. 323-324.

</ref>

Docuit:

Docuit:

1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret. 1, 2, 3: [[Name::Epiphanius]],

1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret.

1, 2, 3: [[Name::Epiphanius]],

[[Name::Augustinus]]

[[Name::Augustinus]]

ibid.

ibid.

Revision as of 12:01, 5 March 2020

This page has been proofread

ploratus error.[1]

81 Aerius
Eustathii Sebasteni discipulus, superbia et invidentia percitus, quod episcopatum quem diu ambierat, obtinere non potuit, invexit multos errores in Ecclesiam: Epiphanius haer. 75, Augustinus haer. 53.[2]
Docuit:
1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret.
1, 2, 3: Epiphanius, Augustinus ibid.
2° Non esse orandum nec offerendum sacrificium pro mortuis.
3° Ieiunia ab ecclesia instituta servanda non esse, sed ieiunandum, quando cuique libet, etiam die Dominico. 1. 2. 3. 4. 5: Luther. et Calvin. sequuntur.
4° Paschae celebrationem non esse servandam: Epiphanius ibid.
5° Hinc in hebdomada sancta quando catholici ieiunant, vigilant, carnem affligunt, maxime convivia et luxus exercebant: Epiphanius.
6° Feruntur non recipere in suam sectam nisi continentes et eos qui nulla propria bona possident: Augustinus ibid.
7° Non recipiunt traditiones: Epiphanius. Idem Luther.
8° Paulus quaedam scripsit Deo plenus et haec recipienda, quaedam Spiritu Sancto destitutus et ea minime recipienda: Epiphanius.

82 Apollinaris
Laodicenus
1° docuit carnem Christum accepisse sine anima rationali, verbum autem ei fuisse pro anima: Epiphanius haer. 77, Augustinus haer. 55, Theodoretus lib. 4 fabul., Hieronymus in Chronico.
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem:

Theodoretus ibidem. |

324v

83 Polemius,

380

Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., Epiphanius haer. 77.

84 Apollinaristi
alii, nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse: Theodoretus et Epiphanius ubi supra.

85 Alii [Apollinaristae],

380

1. Augustinus De haeresibus, LXXXI, p. 336-337.
2. Augustinus De haeresibus, LIII, p. 323-324.