Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/85"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 16:07, 6 May 2020
erat, & vilis, se ipso plenus, intellectu plano & aequali, & sine mistura nullum habens appetitum inordinatum.
Postquam verò Satanas fraudibus suis usus, effecit; ut Adamus id quod ex se & sua natura purum erat, & perfectum, inficeret. hoc est [1] fecit ut malitia in ipsum intrare inciperet perturbatura pacem, & huius suae simplicitatis aequalitatem, & discordiam illa fraude introduxit . Idcirco trecentis sexaginta quinque sectis una post alteram obortis, unaquaeque; [2] earum maximum quem poterat numerum ad se trahebat. Aliqui creaturam Creatoris loco habebant. Alii principium rerum omnium vacuum ponebant, & ens reale (alludit ad hoc secta Pagodùm et literatorum Sinensium:) quoniam illi asserunt, quod principium, è quo omnia prodière, sit vacuum; quod idem illis est ac subtile, sensibus imperceptibile, etiamsi in se reale sit & positivum principium. Literati verò dicunt, quod principium rerum non solum reale sit, & positivum; sed praetera quod talis sit figurae , & corpulentiae, ut sensibus comprehendi queat.
Quidam sacrificiis quaerebant beatitudinem.
[3]
Quidam bonitate quadam gloriabantur ad decipiendos homines, qua in re omnem suam scientiam & industriam collocabant,