omni diligentia, et intentione suis affectibus servientes. Verum frustra laborabant, et sine profectu, sempre in peius progredientes, quemadmodum contingit iis, qui e vase cretaceo ignem elicere volunt obscuritatem addentes obscuritati, et hoc ipso veram semitam perdentes ad viam vitae reverti nescientes.
[1] 3. Tunc una de divinis personis Sanctissimae Trinitatis dicta Messias restringendo, tegendoque Maiestatem suam, et se humanae naturae accommodando fomo factus est. Quam ob rem ad hoc gaudium annunciandum Angelum ablegavit, et de Virgine in Iudaea natus est. Stella magna felicitatis huius fuit annunciatrix. Reges eius claritate perspecta, munera oblaturi venerunt, ut Lex, et Prophetiae viginti quatuor Prophetarum adimplerentur. Gubernavit autem mundum lege magna, condidit legem divinam, spiritualem sine verborum strepitu, fide vera consumavit: octo disposuit beatitudines: res mundanas mutavit in aeternas: aperuit portam trium virtutum (Theologicarum) vitam dedit destruendo mortem. In persona sua ad inferos descendit, et omnia confudit daemonia; nave pietatis suae ad caelum conduxit bonos, et iustorum animas in salutem vindicavit.
- ↑ Marginalia: 'Incarnatio Filii Dei.'.