Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/320"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Proofread
+
Validated

Latest revision as of 16:34, 17 June 2026

This page has been validated



f. 152v



occasionem haberet miserandi, et miserendi mihi, videns defectus meos. Item hoc quoque proposui, in corde meo frequenter[1] hanc orationem recitare[2], videlicet[3]: Domine Deus omnipotens des mihi gratiam, ut dum moriar habeam pacem illam, quae constat ex visione tui salvatoris[4], ex lumine omnium gentium, et ex gloria tuae plebis Christianae. Hoc erit, dum cognoscetur perfecte Christus, ut Salvator, ut illuminator, ut glorificator.

Quodam die propinquo purificationi Virginis Mariae, ego sensi ex intimis meis verba illius sententiae Christi, quibus dixit relinquenti[5] Patrem, aut matrem[6], quod vitam aeternam possidebit[I], cum magno pondere sensiebam quid nam sit possidere vitam aeternam[7]. Item hoc die super quadam mea interrogatione interna circa ratio=
_______________

  1. relinquenti ... possidebit] cf. Mt 19,29

_______________

  1. frequenter] frequentare MF [p. 612]
  2. recitare] om. MF
  3. videlicet] scilicet MF
  4. salvatoris] salutaris MF
  5. relinquenti] de relinquente MF
  6. matrem] add. etc. MF
  7. vitam aeternam] aeternam vitam MF