Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/14"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:APUG 1053 pages]]
 
[[Category:APUG 1053 pages]]
Nunc verò explica, quomodo in Deum aeterna maiestate
+
Nunc vero explica, quomodo in Deum aeterna maiestate<lb/>
fulgentem tantae humilitatis, quantam in carne assumpta
+
fulgentem tantae humilitatis, quantam in carne assumpta<lb/>
exhibuit, demonstratis cadere possit. Cosmiel. Humilitas
+
exhibuit, demonstratis cadere possit. ''Cosmiel''. Humilitas<lb/>
divina uti excellentioris rationis et ordinis est,
+
divina uti excellentioris rationis et ordinis est,<lb/>
ita humans quoque intellectu comprehendi non potest,
+
ita humano quoque intellectu comprehendi non potest,<lb/>
verissima tamen est, et certissima, et summam in beatis
+
verissima tamen est, et certissima, et summum in beatis<lb/>
mentibus tanta humilitate attonitis, admirationis
+
mentibus tanta humilitate attonitis, admirationis<lb/>
argumentum. Scias itaque totius Maiestatis Dominum
+
argumentum. Scias itaque totius Maiestatis <span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="">Dominum</span><lb/>
in coelesti patria, tum Angelis tum beatis animabus,
+
in coelesti patria, tum Angelis tum beatis animabus,<lb/>
tanta submissionis profunditate se dignari subiicere, ac
+
tanta submissionis profunditate se dignari subiicere, ac<lb/>
si ipse omnium minimus servus, quisque verò sanctorum
+
si ipse omnium minimus servus, quisque vero sanctorum<lb/>
maximus suusque quodammodò Deus esset; quod et benedictus
+
maximus suusque quodammodo Deus esset; quod et benedictus<lb/>
Jesus his verbis innuit: Beati illi servi quos
+
Iesus his verbis innuit: Beati illi servi, quos<lb/>
cum venerit Dominus <unclear>innimerit</unclear> vigilantes, amen dico vobis, quod
+
cum venerit Dominus, <unclear>invenerit</unclear> vigilantes, amen dico vobis, quod<lb/>
praecinget se, et faciet illos discumbere et transiens ministrabit
+
praecinget se, et faciet illos discumbere et transiens ministrabit<lb/>
illis
+
illis. Adeoque illud in summo Deo completum<lb/>
Adeoque illud in Summo Deo completum
+
videatur, quanto maior es <add>tanto magis</add> humilitate in omnibus, qui<lb/>
videatur, quantò maior es <unclear>Santo Magis</unclear> humilitate in omnibus, qui
+
tametsi <del>omnibus</del> ex infinitae suae dignitatis Maiestatisque<lb/>
tametsi <del>omnibus</del> ex infinite Suae dignitatis Maiestatisque
+
praerogativa praesit omnibus, omnes lumine gloriae suae<lb/>
praerogativa praesit omnibus, omnes lumine gloriae Suae
+
beatificet, omnes aeternae faelicitatis bonis compleat,<lb/>
beatificet, omnes aeternae <unclear>faelicitatis</unclear> bonis compleat,
+
omnibus tamen non conditione humana aut angelica,<lb/>
omnibus tamen non conditione humana aut angelica,
+
sed dignatione divina sese subiicit; quae quidem incomprehensa<lb/>
Sed dignatione divina sese subiicit; quae quidem incomprehensa
+
divinae humilitatis dignatio aliam quam<lb/>
divinae humilitatis dignatio aliam quàm
+
ex infinitae bonitatis multitudine et divinae nobilitatis<lb/>
ex infinitae bonitatis multitudine et divinae nobilitatis
+
superexcessiva excellentia originem suam non trahit;<lb/>
superexcessiva excellentia originem Suam non trahi;
+
haud secus ac arbor, quae quanto fructibus foecundior<lb/>
haud secus ac arbor, quae quantò fructibus foecundior
+
atque refertior est, tanto plus ingenti fructuum<lb/>
atque refertior est, tanò plus ingenti fructuum
+
feracitate in imum depressa inclinatur. Patent et haec<lb/>
feracitate in imum depressa inclinatur. Patent et haec
+
benignissimi Iesu exempla, qui cum in forma Dei esset,<lb/>
benignissimi Jesu exempla, qui cum in forma Dei esset,  
+
Patrique consubstantialis, formam tamen servi suscipere<lb/>
Patrique consubstantialis, formam tamen Servi Suscipere
+
dignatus est, in similitudinem carnis peccati factus<lb/>
dignatus est, in similitudinem carnis peccati factus est; imò excelsior coelis factus est opprobrium hominum et
+
est; imo excelsior coelis factus est opprobrium hominum<lb/>
abiectio plebis.  Theodidactus, O immensam humilitatem,
+
et abiectio plebis.  ''<span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="">Theodidactus</span>''. O immensam humilitatem,<lb/>
quae Deum impassibilem et immortalem <unclear>coegit</unclear> esurire,
+
quae Deum impassibilem et immortalem coegit esurire,<lb/>
sitire, cassari, miserabiliter mori! O summam et incomprehensam
+
sitire, lassari, miserabiliter mori! O summam et incomprehensam

Latest revision as of 09:57, 7 June 2024

This page has been proofread

Nunc vero explica, quomodo in Deum aeterna maiestate
fulgentem tantae humilitatis, quantam in carne assumpta
exhibuit, demonstratis cadere possit. Cosmiel. Humilitas
divina uti excellentioris rationis et ordinis est,
ita humano quoque intellectu comprehendi non potest,
verissima tamen est, et certissima, et summum in beatis
mentibus tanta humilitate attonitis, admirationis
argumentum. Scias itaque totius Maiestatis Dominum
in coelesti patria, tum Angelis tum beatis animabus,
tanta submissionis profunditate se dignari subiicere, ac
si ipse omnium minimus servus, quisque vero sanctorum
maximus suusque quodammodo Deus esset; quod et benedictus
Iesus his verbis innuit: Beati illi servi, quos
cum venerit Dominus, invenerit vigilantes, amen dico vobis, quod
praecinget se, et faciet illos discumbere et transiens ministrabit
illis. Adeoque illud in summo Deo completum
videatur, quanto maior es tanto magis humilitate in omnibus, qui
tametsi omnibus ex infinitae suae dignitatis Maiestatisque
praerogativa praesit omnibus, omnes lumine gloriae suae
beatificet, omnes aeternae faelicitatis bonis compleat,
omnibus tamen non conditione humana aut angelica,
sed dignatione divina sese subiicit; quae quidem incomprehensa
divinae humilitatis dignatio aliam quam
ex infinitae bonitatis multitudine et divinae nobilitatis
superexcessiva excellentia originem suam non trahit;
haud secus ac arbor, quae quanto fructibus foecundior
atque refertior est, tanto plus ingenti fructuum
feracitate in imum depressa inclinatur. Patent et haec
benignissimi Iesu exempla, qui cum in forma Dei esset,
Patrique consubstantialis, formam tamen servi suscipere
dignatus est, in similitudinem carnis peccati factus
est; imo excelsior coelis factus est opprobrium hominum
et abiectio plebis. Theodidactus. O immensam humilitatem,
quae Deum impassibilem et immortalem coegit esurire,
sitire, lassari, miserabiliter mori! O summam et incomprehensam