Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/334"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 20:44, 21 June 2026

This page has been proofread



f. 159v



usque ad divisionem animae[1] et spiritus, compagum quoque[2], ac[3] medullarum, et discretorum cogitationum, et intentionum cordis etc.[4] Haec inquam habet divinus sermo, si per Spiritum Sanctum doceatur, et sug[g]eratur ad concipiendam spem maiorem contra omnia pericula viarum. Ego hic sensi magnum desiderium, ut multi boni, et patientes, eas peragerent, quorum patientia, et orationes impetrarent a Deo gratiam pro caeteris post se perfecturis[5], et peregrinaturis. In hoc die post missam dum considerarem[6] diversitatem spirituum, qui me frequenter agitarunt, et varium esse fecerunt[7] circa possibilitatem faciendi fructum in Germania, ego notavi non non adherendum verbis illius spiritus, qui omnia facit impossibilia etc. esse adherendum[8] ullo modo verbis illius, qui omnia facit impossibilia, et semper adducit inconvenientia, sed potius verbis, et sensibus illius, qui ostendit possibilitatem, et

_______________

  1. animae] carnis MF [p. 618]
  2. compagum quoque] om. MF
  3. ac] et MF
  4. et discretorum ... etc.] om. MF
  5. perfecturis] profecturis MF
  6. considerarem] considerassem MF
  7. fecerunt] effecerunt MF
  8. adherendum] adhaerendum MF