Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/346"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 11:31, 18 June 2026

This page has been proofread



f. 165v



Iesu Christi vero, et mistico, nunquid erit contra Divinam voluntatem, si in novo testamento, habuerimus ceremonias, et externum cultum iuxta corpus eiusdum Domini Nostri et Sanctorum eius.[1] Ceremoniae[2] etenim veteris testamenti, ut in multis loquamur, erant figurae ceremoniarum[3] aliarum id est futurarum in novo testamento. Ceremoniae[4] autem novi testamenti sub se continent sola spiritualia. Vetus quoque testamentum, non solum adumbravit spiritum Christi, sed etiam corpus eius sanctum per corporales igitur ritus novi testamenti, nos observamus id quod figuratum fuerat, ut veneremur sanctitatem Christi g[?]corporati, et imitamur[5] ipsum, non tam[6] spiritu, sed etiam corpore, quia corpora nostra sunt templa Sancti Spiritu, illi offerebant carnem animalium, nos offerimus corpus Christi, illi lavabant carnem corporum suorum aqua materiali, et[7] nos intelligimus[8] lavandum esse

_______________

  1. eius.] eius? MF
  2. Ceremoniae] Caeremoniae MF
  3. ceremoniarum] caeremoniarum MF
  4. Ceremoniae] Caeremoniae MF
  5. imitamur] imitemur MF. Present passive indicative to present passive subjunctive.
  6. tam] tantum MF
  7. et] ut MF
  8. intelligimus] intelligamus MF. Present active indicative to present active subjunctive.