Page:FC 1042.djvu/347

From GATE
This page has not been proofread



f. 166r



veterem hominem nostrum aqua spiritali. Nos igitur habemus externum cultum per quem[1] sensibilia opera figurantur[2] tanquam complementum veteris legis, et figurarum eius, et non iam ut aliquid aliud figuremus quod in hac vita expectari debeat. Habemus quoque internum cultum per verba Dei ac Christi, et Ecclesiae et simul per Spiritum Sanctum. Illi igitur qui nihil curant externum cultum Christi humanitatem non intelligunt, nec eam sanctitatem curant quae debet esse, et corporum, et carnis nostrae. Non nulla etiam habet ceremonialia nova lex quae sunt adumbracula quorumdam pertinentium ad gloriam[3] coelestem cultum Divinum.

In die Sancti Gregorii Episcopi, Confessoris Summique Pontificis et doctoris Ecclesiae ego sensi quasdam bonas, et vivas gratiarum actiones pro eo quod

_______________

  1. quem] quaedam MF
  2. figurantur] om. MF
  3. gloriam] gloriosum et add. et MF