Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/54"
| (One intermediate revision by the same user not shown) | |
(No difference)
| |
Latest revision as of 10:32, 8 June 2026
f. 19v
contra omnem spem humanam, ut in Catalonia a latronibus, et[1] carceribus, in Gal[l]ia a militibus ingredientes Elucicos[2] in finibus Sabaudiae ab Haereticis[3] in Alemania ab infirmitatibus, et[4] debilis[5] qui inter omnia[6] maius est a tentationibus divisivis in[7] spiritu devotionis[8].
Multa sentimenta amoris, et spei super Haereticis[9], et toto mundo mihi Dominus dedit in hoc itinere, dederatque antea spiritualiter[10] autem devotionem quamdam usque ad mortem continuandam cum fide, spe, et charitate circa bonum harum[11] civitatum scilicet Vitemberg[12] in Saxonia, praecipuaeque civitatis Sarmatiae cuius nomen ignoro, Gebenae[13] in Sabaudiae ducatu Constantinopolis in Graecia, Anciogiae[14] similiter in Graecia, Ierusalem et Alexandriae[15] in Aphrica[16], hoc proposui
_______________
- ↑ et] ac MF
- ↑ Elucicos] Helvetios MF
- ↑ Haereticis] haereticis MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ debilis] debiles MF
- ↑ qui ... omnia] et quod omnibus MF
- ↑ in] id est MF
- ↑ devotionis] divisionis MF
- ↑ Haereticis] haereticis MF
- ↑ spiritualiter] specialiter MF [p. 507]
- ↑ harum] add. septem MF
- ↑ Vitemberg] Witteraberge MF
- ↑ Gebenae] Gebennae MF
- ↑ Anciogiae] Antiochiae MF
- ↑ Alexandriae] Alexandria MF
- ↑ Aphrica] Africa MF