Page:FC 1042.djvu/53

From GATE
This page has been proofread



f. 19r


saeculorum. Amen.

Sentimentum super doctrina catholicam. Super doctrina catholica conformiter ad ecclesiam Romanam habui innumeras visitationes super constitutionibus et[1] vitis, ordinibus, caeremoniis, operibus piis, peregrinationibus, votis, jeiuniis, cultu sanctorum, et sanctarum, Angelorumque, et Dominae nostrae, atque animarum purgatorii[2], sentiendo in omnibus multum spiritum, multamque devotionem in talium operatione[3].

1542 Anno M. D. XLII[4] mense Januarii profectus sum ab Hispania, reversus in Germaniam iussu Pontificis, in quo itinere Dominus innumera mihi contulit beneficia; maxime ad implendum praecipuum desiderium temporale, quod sentiebam dari scilicet mihi aliquam societatem ad eius servitium. Fuerunt autem mossem Joannes[5], et Alvarus, Alphonsus liberando, et[6] nos in tam longo, periculosoque itinere, ab omnibus malis corporalibus, et spiritualibus[7]


_______________

  1. et] etiam MF
  2. purgatorii] add. etc. MF
  3. operatione] approbatione MF
  4. M. D. XLII] 1542 MF
  5. Joannes] Ioannis MF
  6. et] etiam MF
  7. corporalibus et spiritualibus] temporalibus MF