Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/69"

From GATE
(→‎top: page created)
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 33: Line 33:
 
<p style="float:right">'''a.D. 1320'''</p><br>
 
<p style="float:right">'''a.D. 1320'''</p><br>
 
condemnantur erroris a Ioanne XXII in Extravag. quae incipit: "Iuxta doctrina Christi. Apostol." quod docuerint:<noinclude><references/></noinclude>
 
condemnantur erroris a Ioanne XXII in Extravag. quae incipit: "Iuxta doctrina Christi. Apostol." quod docuerint:<noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]<noinclude></noinclude>
 +
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

Revision as of 15:59, 10 March 2020

This page has been proofread


184 Michael de Caesena
fratrum minorum generalis minister et
Guillelmus Occam
damnati sunt a Ioanne XXII, quod pertinaciter assererarent Christum et apostolos nihil proprium in particulare vel in communi habuisse. Extravagant. Ioannis XXII, quae incipit: "Cum inter".


185 Beguini
apud Guidonem Carmelit. in sua Summa de haeresibus, ubi etiam sequentes haereses invenies, multos errores habuerunt, et forte dictus Michael eorum auctor fuit.
1° Christum nihil proprii habuisse nec in particulari nec in communi.
2° Esse [contra] perfectionem evangelicam aliquid habere et in communi.
3° Papam non posse dispensare in regula S. Francisci nec in votis, nec concedere, ut fratres minores transeant ad alios ordines.
4° Ioannes XXII perdidisse suam auctoritatem, quod concesserit fratribus minoribus ut haberent frumentum in horreis et granariis et vinum in cellariis pro communi vita.
5° Statum fratrum minorum esse perfectiorem statui episcoporum.
6° Papam non posse dispensare in voto simplici etsi ob bonum privatum id fieret vel ob gentis alicuius conversionem ad fidem.
7° Interrogati ab inquisitoribus non tenentur respondere nisi de articulis fidei et sacramentis.


186 Lollardusgualtherus

a.D. 1315


sectam Lollardorum iisdem temporibus instituit et praeter haereses Henricianorum, Waldensium et Albingensium hos errores addiderunt - Trithemius in Chron. anni 1315:
1° Luciferum iniuste cum suis pulsum de coelo, et in suum locum aliquando restituendum.
2° Michaelem et bonos angelos omnes aeternis suppliciis deputandos.
[3°] Mariam non mansisse virginem, alioquin ut dicunt, non hominem sed angelum peperisset. Isti sunt forte, quos D. Thomas 1 Contra Gentes cap. 95 vocat Luciferianos, eo quod asserant Deum in Luciferi deiectione peccasse. Idem aliqui protestantes.


187 Marsilius de Padua et Ioannes de Ianduno

a.D. 1320


condemnantur erroris a Ioanne XXII in Extravag. quae incipit: "Iuxta doctrina Christi. Apostol." quod docuerint: